"Quī in suā manū quoddam baculum ponderō-sum tenēbat quod ille vibrābat; nūllīs verbīs respondit, et auscultāns continēbat suam impatientiam. Incēnsus magnā īrā, ille subitō humum imprimēbat, suum baculum dēprōmē-bat, et sē ipsum gerēbat sīcut quīdam īnsānus homō. Senex dominus eō discessit quī erat paulum dēprehēnsus et laesus. Dominus Hyde deinde sua frēna frēgit et eum hominem in humum verberāvit. Ille calcāvit suam victimam, tamquam quaedam īrāta sīmia, et excruciāvit eam verberibus quibus ossa erant apertē frācta et corpus saliēbat in viam." --- Horrifica novella terrōris quae potest cōnfundere et obstupifacere suōs lēctōrēs. Dēdiscās eās leviculās versiōnēs dēpictās pelliculīs, et cōnferās tuum animum ut ingrediāris in hunc psychologicum terrōrem Jekyll et Hyde. Haec novella est cōnstitūta Londīniī, sed omnēs pāginae sunt imbūtae scaenā mystēriā Edinburgī ubi Robertus Lūdovīcus Stephenson erat nātus. Estne fābula Freudiāna, mōrālis parabola, an allēgoria sexuālis? Dēcernendum est tibi.